
Alte Universitätsstraße 19
55116 Mainz – Germany
Tel.: +49/6131 / 3 93 93 60




1570 VIII 16 Vertrag von Speyer
Oesterreich, Siebenbürgen |
Seite 5 von 13 ![]() |
|
Præterea idem Serenissimus Princeps quoties a Turcis aliquod periculum im[m]i-
nere compererit, Maiestatem Suam Cæsaream ea de re protinus certiorem faciet
neque prior quacunque de causa aut praetextu absque scitu et authoritate Cæsa-
reæ Regiæque Maiestatis bellum movebit, aut hostes lacessendo belli causam da-
bit. Imo omni Studio et opera ad avertenda in tempore a Christianitate pe-
ricula incumbet.
Sacra item Cæsarea Regiaque Maiestas ea, quæcumque im[m]inenti bello a Sacri Impe-
rÿ ordinibus pro tuenda conservandaque Hungaria collata fuerint suæ Maiesta-
ti Subsidia ad Serenissimi quoque Principis atque eius ditionum protectionem
atque defensionem convertet, sicuti vicissim Serenissimus Princeps toti Chri-
stianitati, suæque adeo Cæsareæ Regiæque Maiestati ac Imperÿ Principibus et
Statibus, a quibus se quoque tempore necessitatis adjutum persenserit, in eo-
rundem necessitatibus fideliter astiturus, et omni Studio ac conatu pericula
tam Sacræ Cæsareæ Maiestati, quam Imperÿ Ordinibus imminentia, aversu-
rus est.
Et quidem Serenissimus Princeps ea omnia absque ulla exceptione omni tempore
se servaturum promittit, ac eapropter Sacra quoque Cæsarea Regiaque Maiestas
cum hoc modo in omnibus se gesserit, Serenissimus Princeps ab eo nunc confectæ
pacificationis tempore vicissim absque ulla exceptione omni tempore pro viribus
defensionem Suæ Serenitatis suscipit.
Casu vero, quod Serenissimus Princeps aut ipsius Hæredes et posteri Transÿlvaniam, quod absit, am[m]itterent, Sacra Cæsarea Regiaque Maiestas, ac eiusdem Successores
Ducatus Oppoliæ et Ratiboriæ in Silesia Serenissimo Principi, ac eius Successoribus,
eodem Jure, quo antea Serenissimus Princeps prælibati D<uci> olim Ferdinandi
Seite 5 von 13 ![]() |